Factum est cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, venerunt Elias et Elisaeus in Galgala; et ait Elias ad Elisaeum: Mane hic, quia misit me Dominus in Bethel. Qui respondit: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Sciebat enim in spiritu eum tollendum esse. Et occurrerunt eis filii prophetarum, qui erant in Bethel, et dixerunt ad Elisaeum secreto: Nosti quia hodie tolletur Dominus tuus a te. Qui respondit: Novi, silete. Et ait Elias: Mane hic. Qui noluit. Cumque venisset in Jericho, idipsum dixerunt Elisaeo filii prophetarum qui erant ibi, quod et praedicti. Et voluit Elias, ut maneret ibi, sed noluit. Cumque venirent ad Jordanem ambo, et quinquaginta de filiis prophetarum a longe specularentur, involvit Elias pallium suum, et percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt per siccum. Cumque transissent, dixit Elias ad eum: Postula quod vis, et faciam tibi, antequam tollar a te. Qui respondit: Obsecro, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulas, tamen si videris me, quando tollar a te, erit; alioquin, non erit. Spiritum duplicem habuit Elias, id est ad duo, ad prophetiam et ad miracula. Et ad eadem duo, fuit spiritus in Elisaeo, et ita non petiit discipulus esse super magistrum. Quidam tamen distinguunt ita, fiat spiritus tuus duplex in me, id est duplicetur in me. Quod ita impletum fuisse tradunt. Nam Elisaeus vivens suscitavit mortuum, sed et mortuus suscitavit mortuum; quod non Elias. Cumque pergerent, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias, et ferebatur per turbinem in coelum. Legitur quod Sabacha pater Eliae, nondum nati, vidit in somnis viros candidatos se salutantes. Quod cum nuntiasset in Jerusalem, responsum est ei: Puer hic judicabit Israel in gladio et igne. Elisaeus autem videbat, et clamabat: Pater mi, Pater mi, currus Israel, et auriga ejus! id est sustentator populi et rector, et dejecit ei Elias pallum suum. Tunc ille scidit vestimenta sua, vel prae dolore, vel abjiciens vestem suam, ut deinceps uteretur veste Eliae. Et rediens ad Jordanem percussit aquas pallio Eliae, et non sunt divisae, et ait: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussitque iterum, et divisae sunt. Et transiit. Quod videntes filii prophetarum dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum. Et occurrentes adoraverunt eum. Et eo licet renitente, miserunt quinquaginta viros ad quaerendum Eliam, si forte projecisset eum Dominus in aliquo montium, vel vallium. Cumque quaesissent per tres dies, eo non invento redierunt.